- ARRIANI
- ARRIANIHaeretici, ab Atrio sic dicti, quem vide; negârunt tres personas SS. Trinitatis esse eiusdem essentiae. Verbum dixerunt esse creaturam, carnemque solam, sine anima, assumpsisse, etc. Nicenô Conciliô A. C. 325. condemnati, non destiterunt deliria sua docere, et Plurimos in sententiam suam partesque pertrahere. Constantini Magni filios hyperaspistea. Gothos et Longobardos, cum ingenti Episcoporum numero, sectatores nacti, Athanasium in Oriente, Hilartum in Occidente persecuti sunt, et non uno in loco conciliabula habucrunt. Antiochiae inprimis, praesente Constantin1ô Imperatore ubi novâ fidei formulâ compositâ, acta Nicena abrogata, Athanasius depositus, substitutô haereticô Georgiô Cappadoce, homine truci, et qui crudelius, quam ulla fera bestia in ovile Domini grassabatur, Sozom. l. 3. c. 6. quem tamen hodie a Christianorum quibusdam, ut Sanctum, coli cernimus. Dein cum Constante urgente, Synodô Sardicensi, Nicena acta confirmata, Ariani damnati essent, hi Antisynodum Philippopoli coegerunt, Theodort l. 2. c. 8. et paulo post occisô Constante, Athanasius iterum pulsus. Mediolani porro Synodus acta, ad promovendum Arii dogma et Athanasii damnationem, sed neutrum successit. Hilarus tamen et Liberius in exilium missi. Ut plura alia omittam, tam miseta tum fuit Ecclesiae facies, ut Hieronymus dixerit. Ingemuit Orbis totus, et se Arianum miratus est. Constantius, huius impietatis clypeus, imperiô tandem exutus, cum ipse Christum honore exuisset. l. 2. c. 32. Dicti etiam Exoucontil sunt, quia Christum dicebant factum ἐξ οὐκ ὄντων. In Doxologio suo gloriam dabant non Patri, et Filio, et Spiritui S. sed Patri per kFilium in Spiritu S. Orthodoxos etiam rebaptizabant, hominis superiote parte usque ad umbilicum tantum aquâ tinctâ, etc. Ipsimet inter se divisi. tandem veritate praevalente, undique exagitati sunt, Legibus inprlmis Theodosii: Sed utinam non hodieque blasphemiae huius reliquiae superessen! Vide Epiph. haer. 68. et 69. Augustin. haer. 49 Athanas. et Nazianz. contra Arrianos. Hilarium de Trinitate. Hieron. contra Luciferianos, Sozom. Theodoret. Euseb. Rufinum, Socratem, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.